----------------------------------
Louis Raffy (1868-1931)
----------------------------------
French composer of religious music and organist.
Here is 1 piece from Op 81
00:01 "Reflets de vitraux N°14-1"
- - - - Sacris solemnis (Hymne)
Sacris solemnis iuncta sint gaudia,
Et ex praecordiis sonent praeconia ;
Recedant vetera, nova sint omnia,
Corda, voces, et opera.
Noctis recolitur cena novissima,
Qua Christus creditur agnum et azyma
Dedisse fratribus, iuxta legitima
Priscis indulta patribus.
Post agnum typicum, expletis epulis,
Corpus Dominicum datum discipulis,
Sic totum omnibus, quod totum singulis,
Eius fatemur manibus.
Dedit fragilibus corporis ferculum,
Dedit et tristibus sanguinis poculum,
Dicens : Accipite quod trado vasculum ;
Omnes ex eo bibite.
Sic sacrificium istud instituit,
Cuius officium committi voluit
Solis presbyteris, quibus sic congruit,
Ut sumant, et dent ceteris.
Panis angelicus fit panis hominum ;
Dat panis caelicus figuris terminum ;
O res mirabilis : manducat Dominum
Servus pauper et humilis.
Te, trina Deitas unaque, poscimus :
Sic nos tu visitas, sicut te colimus ;
Per tuas semitas duc nos quo tendimus,
Ad lucem quam inhabitas.
Amen.