XXXI. Misereor super turbam, quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent, et si dimisero eos ieiunos, deficient in via. (Dominica VI post Pentecosten)
XXXII. Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. (Dominica VII post Pentecosten)
XXXIII. Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Scio quid faciam,
ut cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. (Dominica VIII post Pentecosten)
XXXIV. Scriptum est enim: Quia domus mea domus orationis est cunctis gentibus; vos autem fecistis illam speluncam latronum: et erat quotidie docens in templo. (Dominica IX post Pentecosten)
XXXV. Hodie Maria Virgo caelos ascendit; gaudete, quia cum Christo regnat in aeternum. (In Assumptione B. M. V.)